HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XVII: De paralytico curato a Petro

#cap. VI#Isa. XXXV

Cum autem quadam die ascenderent Petrus et Joannes in templum ad horam orationis nonam, erat quidam claudus a nativitate, qui in Glossa paralyticus dicitur, juxta portam templi, quae dicitur Speciosa, a speciali quodam ornamento, quod apposuit ei Alexander Hircanus. Ibidem etiam posuit Herodes aquilam auream, et erat porta atrii virorum mundorum. Iste claudus quotidie portabatur in grabato suo ad portam illam, ut peteret eleemosynam ab ingredientibus in templum. Et rogabat Petrum, et Joannem, ut eleemosynam acciperet ab eis, cum ascendissent in templum ad horam orationis nonam. Fuit enim consuetudo Hebraeorum tribus horis orare. Unde Daniel, dato edicto regis, qualibet de his tribus horis orabat, ascendens fenestram cubiculi sui. Et haec consuetudo confirmata est ab Ecclesia, quae eisdem horis erat, scilicet tertia, sexta, nona, quia Dominus hora tertia flagellatus est, sexta crucem ascendit, nona animam posuit. Intuentes Petrus et Joannes claudum, dixerunt: Respice in nos. Ac si dicerent: Attende paupertatem nostram, non habemus quod porrigamus tibi. At ille intuebatur in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Ad quem Petrus: Argentum, et aurum non est mihi. Non enim erat suum quod reservabat in usus pauperum qui reliquerant patrimonia sua, projicientes ad pedes apostolorum. Quod autem habeo hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazaraeni, surge et ambula in pace. Et apprehensa manu ejus dextera elevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus, et plantae. Et stetit, et ambulabat, et introivit cum illis in templum, ambulans, et exsiliens. Quod additum est a Luca, ut ostenderet illud impletum: Saliet sicut cervus claudus. Et vidit omnis populus claudum ambulantem, et laudantem Deum. Et impleti sunt stupore, et extasi in eo quod contigerat illi, scientes quod a nativitate claudus fuerat. Et cum viderent Petrum et Joannem, cucurrerunt ad eos ad porticum, quae appellatur Salomonis, id est in ea parte in qua stabat Salomon dum oraret Et videns Petrus populum admirantem super hoc miraculo, locutus est ad eos.